- SPINULA
- SPINULAseu Spina parva, inter aurea mulierum ornamenta nonnullis recensetur, Exodi c. 35. v. 22. ubi vocem Hebr. acum, fibulam aut aciculam significare existimant. Kimchius explicat, Ornamenta instar acus, quâ perforant et iungunt duas oras indusii sub gutture. Gall. espingle vocant, ex Latino, a figura, et quia spinae olim fibularum et acicularum vicem praestabant. Hinc Aen. l. 3. v. 594. Achaemenides inter Cyclopes degens, habuit,Consertum tegmen spinis -----Ad quae verba Tacitus palam alludens de Moribus Germ. c. 17. Tegumen, ait, omnibus sagum fibulâ, aut si desit, spinâ consertum. Qua de videndi fullerus l. 5. c. 13. et Mesnagius de L. Gall. Origin. p. 703. laudati Sam. Bocharto Hieroz. Parte prior. l. 3. c. 4. Apud Ecclesiae Romanae Scriptores vox inprimis usurpatur de trinis aciculis, quibus Pallium Archiepiscopale constringitur, ut videre est apud Honorium augustod. l. 1. c. 22. Spinulae, quibus Pallium configitur, Aliosque. Pro quo Spindula nonnumquam occurrit: unde Spindulatus, i. e. palliô Archiepiscopali ornatus, apud Gervasium de Repar. Eccl. Cantuar.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.